[self-follow-up]

At 2024-04-18T14:48:02-0500, G. Branden Robinson wrote:
>     In my experiment (attached):
> 
>     .EH "''even header''"
>     .OH "''odd header''"
>     .EF "''even footer''"
>     .OF "''odd footer''"

As usual, I forgot the attachment.

Regards,
Branden
.PH "'\F[P]Smith'page %'April 2024'"
.PF "'\F[P]draft'\n[year]-\n[mo]-\n[dy]'groff \n[.x].\n[.y].\n[.Y]'"
.EH "''even header''"
.OH "''odd header''"
.EF "''even footer''"
.OF "''odd footer''"
.H 1 Introduction
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem
accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab
illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt,
explicabo.
.P
Nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut
fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem
sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor
sit amet consectetur adipiscivelit, sed quia non-numquam eius modi
tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem.
.P
Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis
suscipitlaboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur?
.P
Quis autem vel eum iure reprehenderit, qui inea voluptate velit esse,
quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo
voluptas nulla pariatur?
.P
At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui
blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores
et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non-provident,
similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est
laborum et dolorum fuga.
.P
Et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio.
.P
Nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil
impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis
voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus.
.P
Temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum
necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et
molestiae non-recusandae.
.P
Itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis
voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus
asperiores repellat.
.H 1 Development
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
.P
nam simul ac species patefactast verna diei
et reserata viget genitabilis aura favoni,
aeriae primum volucris te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.
.P
inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
.P
denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim saecla propagent.
.P
quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse,
quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
.P
quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
effice ut interea fera moenera militiai
per maria ac terras omnis sopita quiescant;
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
atque ita suspiciens tereti cervice reposta
pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
.P
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
circum fusa super, suavis ex ore loquellas
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
possumus aequo animo nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.
omnis enim per se divum natura necessest
immortali aevo summa cum pace fruatur
semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
nam privata dolore omni, privata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
.P 1
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione,
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra;
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret.
ergo vivida vis animi pervicit et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragravit mente animoque,
unde refert nobis victor quid possit oriri,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
quare religio pedibus subiecta vicissim
opteritur, nos exaequat victoria caelo.
.P 1
Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
impia te rationis inire elementa viamque
indugredi sceleris. quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque impia facta.
Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
ductores Danaum delecti, prima virorum.
.P
cui simul infula virgineos circum data comptus
ex utraque pari malarum parte profusast,
et maestum simul ante aras adstare parentem
sensit et hunc propter ferrum celare ministros
aspectuque suo lacrimas effundere civis,
muta metu terram genibus summissa petebat.
nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
quod patrio princeps donarat nomine regem;
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
deductast, non ut sollemni more sacrorum
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
exitus ut classi felix faustusque daretur.
tantum religio potuit suadere malorum.

Attachment: signature.asc
Description: PGP signature

Reply via email to